Carta Apostólica
en forma de "Motu Proprio"
"SUMMURUM PONTIFICUM"
Sobre el uso de la liturgia romana anterior a la reforma de 1970
S.S. Benedicto XVI
7 de julio de 2007
La santa sede sólo ha publicado el texto original en latín
www.zenit.org
ver inglés>>>
Traducción no oficial del latín al castellano>>>
Carta que acompaña al "Motu
Proprio"(español)>>>
SUMMORUM PONTIFICUM cura ad hoc
tempus usque semper fuit, ut Christi Ecclesia Divinae Maiestati
cultum dignum offerret, «ad laudem et gloriam nominis Sui» et «ad
utilitatem totius Ecclesiae Suae sanctae».
Ab immemorabili tempore sicut etiam in futurum, principium servandum
est «iuxta quod unaquaeque Ecclesia particularis concordare debet
cum universali Ecclesia non solum quoad fidei doctrinam et signa
sacramentalia, sed etiam quoad usus universaliter acceptos ab
apostolica et continua traditione, qui servandi sunt non solum ut
errores vitentur, verum etiam ad fidei integritatem tradendam, quia
Ecclesiae lex orandi eius legi credendi respondet»1.
Inter Pontífices qui talem debitam curam adhibuerunt, nomen excellit
sancti Gregorii Magni, qui tam fidem catholicam quam thesauros
cultus ac culturae a Romanis in saeculis praecedentibus cumulatos
novis Europae populis transmittendos curavit. Sacrae Liturgiae tam
Missae Sacrificii quam Officii Divini formam, uti in Urbe
celebrabatur, definiri conservarique iussit. Monachos quoque et
moniales maxime fovit, qui sub Regula sancti Benedicti militantes,
ubique simul cum Evangelii annuntiatione illam quoque saluberrimam
Regulae sententiam vita sua illustrarunt, «ut operi Dei nihil
praeponatur» (cap. 43). Tali modo sacra liturgia secundum morem
Romanum non solum fidem et pietatem sed et culturam multarum gentium
fecundavit. Constat utique liturgiam latinam variis suis formis
Ecclesiae in omnibus aetatis christianae saeculis permultos Sanctos
in vita spirituali stimulasse atque tot populos in religionis
virtute roborasse ac eorundem pietatem fecundasse.
Ut autem Sacra Liturgia hoc munus efficacius expleret, plures alii
Romani Pontifices decursu saeculorum peculiarem sollicitudinem
impenderunt, inter quos eminet Sanctus Pius V, qui magno cum studio
pastorali, Concilio Tridentino exhortante, totum Ecclesiae cultum
innovavit, librorum liturgicorum emendatorum et «ad normam Patrum
instauratorum» editionem curavit eosque Ecclesiae latinae usui dedit.
Inter Ritus romani libros liturgicos patet eminere Missale Romanum,
quod in romana urbe succrevit, atque succedentibus saeculis gradatim
formas assumpsit, quae cum illa in generationibus recentioribus
vigente magnam habent similitudinem.
«Quod idem omnino propositum tempore progrediente Pontifices Romani
sunt persecuti, cum novas ad aetates accommodaverunt aut ritus
librosque liturgicos determinaverunt, ac deinde cum ineunte hoc
nostro saeculo ampliorem iam complexi sunt redintegrationem»2. Sic
vero egerunt Decessores nostri Clemens VIII, Urbanus VIII, sanctus
Pius X3, Benedictus XV, Pius XII et beatus Ioannes XXIII.
Recentioribus autem temporibus, Concilium Vaticanum II desiderium
expressit, ut debita observantia et reverentia erga cultum divinum
denuo instauraretur ac necessitatibus nostrae aetatis aptaretur. Quo
desiderio motus, Decessor noster Summus Pontifex Paulus VI libros
liturgicos instauratos et partim innovatos anno 1970 Ecclesiae
latinae approbavit; qui ubique terrarum permultas in linguas
vulgares conversi, ab Episcopis atque a sacerdotibus et fidelibus
libenter recepti sunt. Ioannes Paulus II, tertiam editionem typicam
Missalis Romani recognovit. Sic Romani Pontifices operati sunt ut «hoc
quasi aedificium liturgicum [...] rursus, dignitate splendidum et
concinnitate» appareret4.
Aliquibus autem in regionibus haud pauci fideles antecedentibus
formis liturgicis, quae eorum culturam et spiritum tam profunde
imbuerant, tanto amore et affectu adhaeserunt et adhaerere pergunt,
ut Summus Pontifex Ioannes Paulus II, horum fidelium pastorali cura
motus, anno 1984 speciali Indulto "Quattuor abhinc annos", a
Congregatione pro Cultu Divino exarato, facultatem concessit utendi
Missali Romano a Ioanne XXIII anno 1962 edito; anno autem 1988
Ioannes Paulus II iterum, litteris Apostolicis "Ecclesia Dei" Motu
proprio datis, Episcopos exhortatus est ut talem facultatem late et
generose in favorem omnium fidelium id petentium adhiberent.
Instantibus precibus horum fidelium iam a Praedecessore Nostro
Ioanne Paulo II diu perpensis, auditis etiam a Nobis Patribus
Cardinalibus in Concistorio die XXIII mensis martii anni 2006
habito, omnibus mature perpensis, invocato Spiritu Sancto et Dei
freti auxilio, praesentibus Litteris Apostolicis DECERNIMUS quae
sequuntur:
Art. 1. Missale Romanum a Paulo VI promulgatum ordinaria expressio "Legis
orandi" Ecclesiae catholicae ritus latini est. Missale autem Romanum
a S. Pio V promulgatum et a B. Ioanne XXIII denuo editum habeatur
uti extraordinaria expressio eiusdem "Legis orandi" Ecclesiae et ob
venerabilem et antiquum eius usum debito gaudeat honore. Hae duae
expressiones "legis orandi" Ecclesiae, minime vero inducent in
divisionem "legis credendi" Ecclesiae; sunt enim duo usus unici
ritus romani.
Proinde Missae Sacrificium, iuxta editionem typicam Missalis Romani
a B. Ioanne XXIII anno 1962 promulgatam et numquam abrogatam, uti
formam extraordinariam Liturgiae Ecclesiae, celebrare licet.
Conditiones vero a documentis antecedentibus "Quattuor abhinc annos"
et "Ecclesia Dei" pro usu huius Missalis statutae, substituuntur ut
sequitur:
Art. 2. In Missis sine populo celebratis, quilibet sacerdos
catholicus ritus latini, sive saecularis sive religiosus, uti potest
aut Missali Romano a beato Papa Ioanne XXIII anno 1962 edito, aut
Missali Romano a Summo Pontifice Paulo VI anno 1970 promulgato, et
quidem qualibet die, excepto Triduo Sacro. Ad talem celebrationem
secundum unum alterumve Missale, sacerdos nulla eget licentia, nec
Sedis Apostolicae nec Ordinarii sui.
Art. 3. Si communitates Institutorum vitae consecratae atque
Societatum vitae apostolicae iuris sive pontificii sive dioecesani
quae in celebratione conventuali seu "communitatis" in oratoriis
propriis celebrationem sanctae Missae iuxta editionem Missalis
Romani anno 1962 promulgatam habere cupiunt, id eis licet. Si
singula communitas aut totum Institutum vel Societas tales
celebrationes saepe vel plerumque vel permanenter perficere vult,
res a Superioribus maioribus ad normam iuris et secundum leges et
statuta particularia decernatur.
Art. 4. Ad celebrationes sanctae Missae de quibus supra in art. 2
admitti possunt, servatis de iure servandis, etiam christifideles
qui sua sponte id petunt.
Art. 5, § 1. In paroeciis, ubi coetus fidelium traditioni liturgicae
antecedenti adhaerentium continenter exsistit, parochus eorum
petitiones ad celebrandam sanctam Missam iuxta ritum Missalis Romani
anno 1962 editi, libenter suscipiat. Ipse videat ut harmonice
concordetur bonum horum fidelium cum ordinaria paroeciae pastorali
cura, sub Episcopi regimine ad normam canonis 392, discordiam
vitando et totius Ecclesiae unitatem fovendo.
§ 2. Celebratio secundum Missale B. Ioannis XXIII locum habere
potest diebus ferialibus; dominicis autem et festis una etiam
celebratio huiusmodi fieri potest.
§ 3. Fidelibus seu sacerdotibus id petentibus, parochus
celebrationes, hac in forma extraordinaria, permittat etiam in
adiunctis peculiaribus, uti sunt matrimonia, exsequiae aut
celebrationes occasionales, verbi gratia peregrinationes.
§ 4. Sacerdotes Missali B. Ioannis XXIII utentes, idonei esse debent
ac iure non impediti.
§ 5. In ecclesiis, quae non sunt nec paroeciales nec conventuales,
Rectoris ecclesiae est concedere licentiam de qua supra.
Art. 6. In Missis iuxta Missale B. Ioannis XXIII celebratis cum
populo, Lectiones proclamari possunt etiam lingua vernacula, utendo
editionibus ab Apostolica Sede recognitis.
Art. 7. Ubi aliquis coetus fidelium laicorum, de quo in art. 5 § 1
petita a parocho non obtinuerit, de re certiorem faciat Episcopum
dioecesanum. Episcopus enixe rogatur ut eorum optatum exaudiat. Si
ille ad huiusmodi celebrationem providere non potest res ad
Pontificiam Commissionem "Ecclesia Dei" referatur.
Art. 8. Episcopus, qui vult providere huiusmodi petitionibus
christifidelium laicorum, sed ob varias causas impeditur, rem
Pontificiae Commissioni "Ecclesia Dei" committere potest, quae ei
consilium et auxilium dabit.
Art. 9, § 1. Parochus item, omnibus bene perpensis, licentiam
concedere potest utendi rituali antiquiore in administrandis
sacramentis Baptismatis, Matrimonii, Poenitentiae et Unctionis
Infirmorum, bono animarum id suadente.
§ 2. Ordinariis autem facultas conceditur celebrandi Confirmationis
sacramentum utendo Pontificali Romano antiquo, bono animarum id
suadente.
§ 3. Fas est clericis in sacris constitutis uti etiam Breviario
Romano a B. Ioanne XXIII anno 1962 promulgato.
Art 10. Fas est Ordinario loci, si opportunum iudicaverit, paroeciam
personalem ad normam canonis 518 pro celebrationibus iuxta formam
antiquiorem ritus romani erigere aut rectorem vel cappellanum
nominare, servatis de iure servandis.
Art. 11. Pontificia Commissio "Ecclesia Dei" a Ioanne Paulo II anno
1988 erecta5, munus suum adimplere pergit.
Quae Commissio formam, officia et normas agendi habeat, quae Romanus
Pontifex ipsi attribuere voluerit.
Art. 12. Eadem Commissio, ultra facultates quibus iam gaudet,
auctoritatem Sanctae Sedis exercebit, vigilando de observantia et
applicatione harum dispositionum.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu proprio
datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse et a die decima
quarta Septembris huius anni, in festo Exaltationis Sanctae Crucis,
servari iubemus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septima mensis Iulii, anno
Domini MMVII, Pontificatus Nostri tertio.
BENEDICTUS PP. XVI
1 Institutio generalis Missalis
Romani, Editio tertia, 2002, 397
2 IOANNES PAULUS PP. II, Litt. ap. Vicesimus quintus annus (4
Decembris 1988), 3: AAS 81 (1989), 899.
3 Ibid.
4 PIUS PP. X, Litt. Ap. Motu proprio datae Abhinc duos annos (23
Octobris 1913): AAS 5 (1913), 449-450; cfr IOANNES PAULUS II, Litt.
ap. Vicesimus quintus annus (4 Decembris 1988), 3: AAS 81 (1989),
899.
5 Cfr IOANNES PAULUS PP. II, Litt. ap. Motu proprio datae Ecclesia
Dei (2 iulii 1988), 6: AAS 80 (1988), 1498.